Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
  2. Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
  3. Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
  4. Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
  5. Capparin et putri cepas hallece natantis
  6. Et pulpam dubio de petasone voras,
  7. Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
  8. Resinata bibis vina, Falerna fugis.
  9. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  10. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
  1. Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
  2. Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
  1. De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
  2. Rumor ait linguae te tamen esse malae.