Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
  2. Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
  1. Dormis cum pueris mutuniatis,
  2. Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
  3. Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
  4. Mollem credere te virum volebam,
  5. Sed rumor negat esse te cinaedum.
  1. Psilothro faciem levas et dropace calvam.
  2. Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
  3. Quid facient ungues? nam certe non potes illos
  4. Resina, Veneto nec resecare luto.
  5. Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
  6. Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
  1. Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
  2. Luctaris demens tu tamen arrigere.
  3. Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
  4. Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
  5. Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
  6. Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
  7. Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
  8. Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
  1. Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
  2. Nec formosa tibi, sed moritura placet.
  3. Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
  4. Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!
  1. Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
  2. Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
  3. Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
  4. Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
  5. Capparin et putri cepas hallece natantis
  6. Et pulpam dubio de petasone voras,
  7. Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
  8. Resinata bibis vina, Falerna fugis.
  9. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  10. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
  1. Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
  2. Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
  1. De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
  2. Rumor ait linguae te tamen esse malae.
  1. Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
  2. Haec debet medios lambere lingua viros.
  3. Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
  4. Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
  5. Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
  6. Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.
  1. Conviva quisquis Zoili potest esse,
  2. Summemmianas cenet inter uxores
  3. Curtaque Ledae sobrius bibat testa:
  4. Hoc esse levius puriusque contendo.
  5. Iacet occupato galbinatus in lecto
  6. Cubitisque trudit hinc et inde convivas
  7. Effultus ostro Sericisque pulvillis.
  8. Stat exoletus suggeritque ructanti
  9. Pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
  10. Et aestuanti tenue ventilat frigus
  11. Supina prasino concubina flabello,
  12. Fugatque muscas myrtea puer virga.
  13. Percurrit agili corpus arte tractatrix
  14. Manumque doctam spargit omnibus membris;
  15. Digiti crepantis signa novit eunuchus
  16. Et delicatae sciscitator urinae
  17. Domini bibentis ebrium regit penem.
  18. At ipse retro flexus ad pedum turbam
  19. Inter catellas anserum exta lambentis
  20. Partitur apri glandulas palaestritis
  21. Et concubino turturum natis donat;
  22. Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
  23. Vel cocta fumis musta Massilitanis,
  24. Opimianum morionibus nectar
  25. Crystallinisque murrinisque propinat.
  26. Et Cosmianis ipse fuscus ampullis
  27. Non erubescit murice aureo nobis
  28. Dividere moechae pauperis capillare.
  29. Septunce multo deinde perditus stertit:
  30. Nos accubamus et, silentium rhonchis
  31. Praestare iussi, nutibus propinamus.
  32. Hos Malchionis patimur inprobi fastus,
  33. Nec vindicari, Rufe, possumus: fellat.
  1. Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.
  2. 'Fac mihi, quod Chione': non potui brevius.