Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
  2. Aut aliquid cunni prominet ore tui.
  3. Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
  4. Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
  1. Dormis cum pueris mutuniatis,
  2. Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
  3. Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
  4. Mollem credere te virum volebam,
  5. Sed rumor negat esse te cinaedum.
  1. Psilothro faciem levas et dropace calvam.