Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
  2. Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
  3. Aut sulcos uteri prodere nuda times,
  4. Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
  5. Aut aliquid cunni prominet ore tui.
  6. Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
  7. Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
  1. Dormis cum pueris mutuniatis,
  2. Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
  3. Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
  4. Mollem credere te virum volebam,
  5. Sed rumor negat esse te cinaedum.
  1. Psilothro faciem levas et dropace calvam.
  2. Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
  3. Quid facient ungues? nam certe non potes illos
  4. Resina, Veneto nec resecare luto.
  5. Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
  6. Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.