Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
  2. Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
  3. Numquid securus non potes arrigere?
  1. Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
  2. Non sum divinus, sed scio quid facias.
  1. Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
  2. Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
  3. Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,