Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
  2. Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
  3. Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
  4. Numquid securus non potes arrigere?
  1. Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
  2. Non sum divinus, sed scio quid facias.
  1. Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
  2. Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
  3. Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
  4. Aut sulcos uteri prodere nuda times,
  5. Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
  6. Aut aliquid cunni prominet ore tui.
  7. Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
  8. Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
  1. Dormis cum pueris mutuniatis,
  2. Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
  3. Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
  4. Mollem credere te virum volebam,
  5. Sed rumor negat esse te cinaedum.
  1. Psilothro faciem levas et dropace calvam.
  2. Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
  3. Quid facient ungues? nam certe non potes illos
  4. Resina, Veneto nec resecare luto.
  5. Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
  6. Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
  1. Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
  2. Luctaris demens tu tamen arrigere.
  3. Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
  4. Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
  5. Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
  6. Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
  7. Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
  8. Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
  1. Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
  2. Nec formosa tibi, sed moritura placet.
  3. Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?