Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quos dividebat balneator elixus.
  2. Quid cogitatis, o fames amicorum?
  3. Regis superbi sportulae recesserunt.
  4. 'Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.'
  1. 'Thai+da Quintus amat.' Quam Thai+da? 'Thai+da luscam.'
  2. Unum oculum Thai+s non habet, ille duos.
  1. Versiculos in me narratur scribere Cinna.
  2. Non scribit, cuius carmina nemo legit.
  1. Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
  2. Menstrua perque omnis praestitit illa dies,
  3. Luxuriam premeret cum crastina semper egestas
  4. Et vitiis essent danda diurna tuis.
  5. Idem te moriens heredem ex asse reliquit.
  6. Exheredavit te, Philomuse, pater.
  1. Si tua nec Thai+s nec lusca est, Quinte, puella,
  2. Cur in te factum distichon esse putas?
  3. Sed similest aliquid? pro Laide Thai+da dixi?
  4. Dic mihi, quid simile est Thai+s et Hermione?
  5. Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
  6. Si non vult Quintus, Thai+da Sextus amet.