Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
- At mea luxuria pagina nulla vacat.
- Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
- Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
- At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
- A pueris debent virginibusque legi.
- Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
- Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
- Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
- Numquid securus non potes arrigere?
- Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
- Non sum divinus, sed scio quid facias.
- Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
- Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
- Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
- Aut sulcos uteri prodere nuda times,
- Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
- Aut aliquid cunni prominet ore tui.
- Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
- Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
- Dormis cum pueris mutuniatis,