Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
  2. Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
  3. Exuimur: nudos parce videre viros.
  4. Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
  5. Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
  6. Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
  7. Quam recipit sexto mense superba Venus,
  8. Custodem medio statuit quam vilicus horto,
  9. Opposita spectat quam proba virgo manu.
  10. Si bene te novi, longum iam lassa libellum
  11. Ponebas, totum nunc studiosa leges.
  1. Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
  2. Inque tuis nulla est mentula carminibus,
  3. Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
  4. At mea luxuria pagina nulla vacat.
  5. Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
  6. Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
  7. At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
  8. A pueris debent virginibusque legi.
  1. Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;