Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tuta luditis otium carina.
- Non nautas puto vos, sed Argonautas.
- Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
- Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
- Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
- Exuimur: nudos parce videre viros.
- Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
- Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
- Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
- Quam recipit sexto mense superba Venus,
- Custodem medio statuit quam vilicus horto,
- Opposita spectat quam proba virgo manu.
- Si bene te novi, longum iam lassa libellum
- Ponebas, totum nunc studiosa leges.
- Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
- Inque tuis nulla est mentula carminibus,
- Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
- At mea luxuria pagina nulla vacat.
- Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
- Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
- At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
- A pueris debent virginibusque legi.
- Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
- Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
- Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
- Numquid securus non potes arrigere?
- Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
- Non sum divinus, sed scio quid facias.
- Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
- Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
- Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
- Aut sulcos uteri prodere nuda times,
- Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
- Aut aliquid cunni prominet ore tui.
- Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
- Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
- Dormis cum pueris mutuniatis,
- Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
- Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
- Mollem credere te virum volebam,
- Sed rumor negat esse te cinaedum.
- Psilothro faciem levas et dropace calvam.
- Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
- Quid facient ungues? nam certe non potes illos
- Resina, Veneto nec resecare luto.
- Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
- Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
- Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
- Luctaris demens tu tamen arrigere.
- Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,