Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Cessatis, pueri, nihilque nostis,
- Vaterno Rasinaque pigriores,
- Quorum per vada tarda navigantes
- Lentos tinguitis ad celeuma remos.
- Iam prono Phaethonte sudat Aethon
- Exarsitque dies, et hora lassos
- Interiungit equos meridiana.
- At vos tam placidas vagi per undas
- Tuta luditis otium carina.
- Non nautas puto vos, sed Argonautas.
- Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
- Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
- Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
- Exuimur: nudos parce videre viros.
- Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
- Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
- Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
- Quam recipit sexto mense superba Venus,
- Custodem medio statuit quam vilicus horto,
- Opposita spectat quam proba virgo manu.
- Si bene te novi, longum iam lassa libellum
- Ponebas, totum nunc studiosa leges.
- Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
- Inque tuis nulla est mentula carminibus,
- Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
- At mea luxuria pagina nulla vacat.
- Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
- Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
- At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
- A pueris debent virginibusque legi.
- Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
- Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
- Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
- Numquid securus non potes arrigere?
- Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
- Non sum divinus, sed scio quid facias.
- Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
- Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
- Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
- Aut sulcos uteri prodere nuda times,
- Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
- Aut aliquid cunni prominet ore tui.
- Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
- Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
- Dormis cum pueris mutuniatis,