Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Inter femineas tota qui luce cathedras
  2. Desidet atque aliqua semper in aure sonat,
  3. Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
  4. Pallia vicini qui refugit cubiti;
  5. Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit,
  6. Hirpini veteres qui bene novit avos.'
  7. Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
  8. Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.
  1. Sirenas hilarem navigantium poenam
  2. Blandasque mortes gaudiumque crudele,
  3. Quas nemo quondam deserebat auditas,
  4. Fallax Ulixes dicitur reliquisse.
  5. Non miror: illud, Cassiane, mirarer,
  6. Si fabulantem Canium reliquisset.
  1. Quod spirat tenera malum mordente puella,
  2. Quod de Corycio quae venit aura croco;
  3. Vinea quod primis floret cum cana racemis,
  4. Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
  5. Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
  6. Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
  7. Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre,
  8. Quod madidas nardo passa corona comas:
  9. Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.
  10. Quid si tota dares illa sine invidia?
  1. Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
  2. Abscidit voltus ensis uterque sacros.
  3. Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
  4. Hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
  5. Antoni tamen est peior, quam causa Pothini:
  6. Hic facinus domino praestitit, ille sibi.
  1. Cessatis, pueri, nihilque nostis,
  2. Vaterno Rasinaque pigriores,
  3. Quorum per vada tarda navigantes
  4. Lentos tinguitis ad celeuma remos.
  5. Iam prono Phaethonte sudat Aethon
  6. Exarsitque dies, et hora lassos
  7. Interiungit equos meridiana.
  8. At vos tam placidas vagi per undas
  9. Tuta luditis otium carina.
  10. Non nautas puto vos, sed Argonautas.
  1. Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
  2. Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
  3. Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
  4. Exuimur: nudos parce videre viros.
  5. Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
  6. Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
  7. Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
  8. Quam recipit sexto mense superba Venus,
  9. Custodem medio statuit quam vilicus horto,
  10. Opposita spectat quam proba virgo manu.
  11. Si bene te novi, longum iam lassa libellum
  12. Ponebas, totum nunc studiosa leges.
  1. Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
  2. Inque tuis nulla est mentula carminibus,
  3. Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
  4. At mea luxuria pagina nulla vacat.
  5. Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
  6. Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
  7. At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
  8. A pueris debent virginibusque legi.
  1. Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
  2. Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
  3. Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
  4. Numquid securus non potes arrigere?
  1. Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
  2. Non sum divinus, sed scio quid facias.
  1. Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
  2. Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
  3. Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
  4. Aut sulcos uteri prodere nuda times,
  5. Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
  6. Aut aliquid cunni prominet ore tui.
  7. Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
  8. Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
  1. Dormis cum pueris mutuniatis,
  2. Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
  3. Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
  4. Mollem credere te virum volebam,
  5. Sed rumor negat esse te cinaedum.
  1. Psilothro faciem levas et dropace calvam.
  2. Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
  3. Quid facient ungues? nam certe non potes illos
  4. Resina, Veneto nec resecare luto.
  5. Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
  6. Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
  1. Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
  2. Luctaris demens tu tamen arrigere.
  3. Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
  4. Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
  5. Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
  6. Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
  7. Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
  8. Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
  1. Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
  2. Nec formosa tibi, sed moritura placet.
  3. Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
  4. Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!
  1. Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
  2. Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
  3. Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
  4. Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
  5. Capparin et putri cepas hallece natantis
  6. Et pulpam dubio de petasone voras,
  7. Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
  8. Resinata bibis vina, Falerna fugis.
  9. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  10. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
  1. Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
  2. Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
  1. De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
  2. Rumor ait linguae te tamen esse malae.
  1. Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?