Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ponitur in cavea mortua pica mihi.
  2. Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
  3. Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
  1. Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
  2. Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
  1. Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
  2. Quod sub rege Numa condita vina bibis,
  3. Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,