Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sugitur inciso mitulus ore mihi:
  2. Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
  3. Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
  4. Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
  5. Ponitur in cavea mortua pica mihi.
  6. Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
  7. Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
  1. Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
  2. Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
  1. Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
  2. Quod sub rege Numa condita vina bibis,
  3. Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
  4. Libra quod argenti milia quinque rapit,
  5. Aurea quod fundi pretio carruca paratur,
  6. Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
  7. Haec animo credis magno te, Quinte, parare?
  8. Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.
  1. Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.