Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
  2. Excipiet, tu vel pulverulentus eas.
  3. Hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem
  4. Videris, hoc dices 'Marcus havere iubet,'
  5. Et satis est: alios commendet epistula: peccat
  6. Qui commendandum se putat esse suis.
  1. Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
  2. Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
  3. Inputat aetherios ortus haec prima parenti,
  4. Libat florentes haec tibi prima genas.
  5. Magna licet dederit iucundae munera vitae,
  6. Plus numquam patri praestitit ille dies.
  1. Centum miselli iam valete quadrantes,
  2. Anteambulonis congiarium lassi,
  3. Quos dividebat balneator elixus.
  4. Quid cogitatis, o fames amicorum?
  5. Regis superbi sportulae recesserunt.
  6. 'Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.'
  1. 'Thai+da Quintus amat.' Quam Thai+da? 'Thai+da luscam.'
  2. Unum oculum Thai+s non habet, ille duos.
  1. Versiculos in me narratur scribere Cinna.