Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  2. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  3. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  4. Quidquid libertus, Candide, non poterit.
  1. Capena grandi porta qua pluit gutta
  2. Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
  3. Horatiorum qua viret sacer campus
  4. Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
  5. Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
  6. Omnis beati copias trahens ruris.
  7. Illic videres frutice nobili caules
  8. Et utrumque porrum sessilesque lactucas
  9. Pigroque ventri non inutiles betas,
  10. Illic coronam pinguibus gravem turdis
  11. Leporemque laesum Gallici canis dente
  12. Nondumque victa lacteum faba porcum.
  13. Nec feriatus ibat ante carrucam,
  14. Sed tuta faeno cursor ova portabat.
  15. Urbem petebat Bassus? immo rus ibat.
  1. Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus
  2. Praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.
  1. Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
  2. Olfacere haec malo pocula, quam bibere.
  1. Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi,
  2. Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
  3. Deposui soleas, adfertur protinus ingens
  4. Inter lactucas oxygarumque liber:
  5. Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
  6. Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit:
  7. Et quartum recitas et quintum denique librum.
  8. Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
  9. Quod si non scombris scelerata poemata donas,
  10. Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
  1. Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
  2. Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,'
  3. Et semper vitas communia balnea nobis.
  4. Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam?