Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Invalidum est nobis ingenuumque latus.
  2. Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
  3. At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
  4. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  5. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  6. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  7. Quidquid libertus, Candide, non poterit.
  1. Capena grandi porta qua pluit gutta
  2. Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
  3. Horatiorum qua viret sacer campus
  4. Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
  5. Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
  6. Omnis beati copias trahens ruris.
  7. Illic videres frutice nobili caules
  8. Et utrumque porrum sessilesque lactucas
  9. Pigroque ventri non inutiles betas,
  10. Illic coronam pinguibus gravem turdis
  11. Leporemque laesum Gallici canis dente
  12. Nondumque victa lacteum faba porcum.
  13. Nec feriatus ibat ante carrucam,
  14. Sed tuta faeno cursor ova portabat.
  15. Urbem petebat Bassus? immo rus ibat.
  1. Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus
  2. Praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.
  1. Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
  2. Olfacere haec malo pocula, quam bibere.
  1. Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi,
  2. Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
  3. Deposui soleas, adfertur protinus ingens
  4. Inter lactucas oxygarumque liber:
  5. Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
  6. Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit:
  7. Et quartum recitas et quintum denique librum.
  8. Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
  9. Quod si non scombris scelerata poemata donas,
  10. Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
  1. Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
  2. Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,'
  3. Et semper vitas communia balnea nobis.
  4. Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam?
  1. Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
  2. Abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
  3. Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse videri
  4. Incendisse tuam, Tongiliane, domum?
  1. Et voltu poteram tuo carere
  2. Et collo manibusque cruribusque
  3. Et mammis natibusque clunibusque,
  4. Et, ne singula persequi laborem,
  5. Tota te poteram, Chloe, carere.
  1. Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
  2. Multo simplicius, Galla, negare potes.
  1. Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus
  2. Et fluere excusso cinnama fusa vitro,
  3. Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
  4. Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.
  1. Sit cisterna mihi, quam vinea, malo Ravennae,
  2. Cum possim multo vendere pluris aquam.
  1. Callidus inposuit nuper mihi copo Ravennae:
  2. Cum peterem mixtum, vendidit ille merum.
  1. Baiana nostri villa, Basse, Faustini
  2. Non otiosis ordinata myrtetis
  3. Viduaque platano tonsilique buxeto
  4. Ingrata lati spatia detinet campi,
  5. Sed rure vero barbaroque laetatur.
  6. Hic farta premitur angulo Ceres omni
  7. Et multa fragrat testa senibus autumnis;
  8. Hic post Novembres imminente iam bruma
  9. Seras putator horridus refert uvas.
  10. Truces in alta valle mugiunt tauri
  11. Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
  12. Vagatur omnis turba sordidae chortis,
  13. Argutus anser gemmeique pavones
  14. Nomenque debet quae rubentibus pinnis
  15. Et picta perdix Numidicaeque guttatae
  16. Et impiorum phasiana Colchorum;
  17. Rhodias superbi feminas premunt galli;
  18. Sonantque turres plausibus columbarum,
  19. Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
  20. Avidi secuntur vilicae sinum porci
  21. Matremque plenam mollis agnus expectat.
  22. Cingunt serenum lactei focum vernae
  23. Et larga festos lucet ad lares silva.
  24. Non segnis albo pallet otio caupo,
  25. Nec perdit oleum lubricus palaestrita,
  26. Sed tendit avidis rete subdolum turdis
  27. Tremulave captum linea trahit piscem
  28. Aut inpeditam cassibus refert dammam;
  29. Exercet hilares facilis hortus urbanos,
  30. Et paedagogo non iubente lascivi
  31. Parere gaudent vilico capillati,
  32. Et delicatus opere fruitur eunuchus.
  33. Nec venit inanis rusticus salutator:
  34. Fert ille ceris cana cum suis mella
  35. Metamque lactis Sassinate de silva;
  36. Somniculosos ille porrigit glires,
  37. Hic vagientem matris hispidae fetum,
  38. Alius coactos non amare capones.
  39. Et dona matrum vimine offerunt texto
  40. Grandes proborum virgines colonorum.
  41. Facto vocatur laetus opere vicinus;
  42. Nec avara servat crastinas dapes mensa,
  43. Vescuntur omnes ebrioque non novit
  44. Satur minister invidere convivae.
  45. At tu sub urbe possides famem mundam
  46. Et turre ab alta prospicis meras laurus,
  47. Furem Priapo non timente securus;
  48. Et vinitorem farre pascis urbano
  49. Pictamque portas otiosus ad villam
  50. Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
  51. Rus hoc vocari debet, an domus longe?
  1. Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
  2. Fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?
  1. Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,
  2. Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?
  3. Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
  4. Sugitur inciso mitulus ore mihi:
  5. Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
  6. Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
  7. Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
  8. Ponitur in cavea mortua pica mihi.
  9. Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
  10. Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
  1. Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
  2. Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
  1. Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
  2. Quod sub rege Numa condita vina bibis,
  3. Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
  4. Libra quod argenti milia quinque rapit,
  5. Aurea quod fundi pretio carruca paratur,
  6. Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
  7. Haec animo credis magno te, Quinte, parare?
  8. Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.
  1. Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
  2. Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo.
  3. 'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
  4. Balsama qui semper, cinnama semper olet;
  5. Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,
  6. Qui movet in varios bracchia volsa modos;
  7. Inter femineas tota qui luce cathedras
  8. Desidet atque aliqua semper in aure sonat,
  9. Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
  10. Pallia vicini qui refugit cubiti;
  11. Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit,
  12. Hirpini veteres qui bene novit avos.'
  13. Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
  14. Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.
  1. Sirenas hilarem navigantium poenam
  2. Blandasque mortes gaudiumque crudele,
  3. Quas nemo quondam deserebat auditas,
  4. Fallax Ulixes dicitur reliquisse.
  5. Non miror: illud, Cassiane, mirarer,
  6. Si fabulantem Canium reliquisset.
  1. Quod spirat tenera malum mordente puella,
  2. Quod de Corycio quae venit aura croco;
  3. Vinea quod primis floret cum cana racemis,
  4. Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
  5. Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
  6. Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
  7. Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre,
  8. Quod madidas nardo passa corona comas:
  9. Hoc tua, saeve puer Diadumene, basia fragrant.
  10. Quid si tota dares illa sine invidia?
  1. Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
  2. Abscidit voltus ensis uterque sacros.
  3. Illud, laurigeros ageres cum laeta triumphos,
  4. Hoc tibi, Roma, caput, cum loquereris, erat.
  5. Antoni tamen est peior, quam causa Pothini:
  6. Hic facinus domino praestitit, ille sibi.
  1. Cessatis, pueri, nihilque nostis,
  2. Vaterno Rasinaque pigriores,
  3. Quorum per vada tarda navigantes
  4. Lentos tinguitis ad celeuma remos.
  5. Iam prono Phaethonte sudat Aethon
  6. Exarsitque dies, et hora lassos
  7. Interiungit equos meridiana.
  8. At vos tam placidas vagi per undas
  9. Tuta luditis otium carina.
  10. Non nautas puto vos, sed Argonautas.
  1. Huc est usque tibi scriptus, matrona, libellus.
  2. Cui sint scripta, rogas, interiora? mihi.
  3. Gymnasium, thermae, stadium est hac parte: recede.
  4. Exuimur: nudos parce videre viros.
  5. Hinc iam deposito post vina rosasque pudore,
  6. Quid dicat, nescit saucia Terpsichore:
  7. Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam,
  8. Quam recipit sexto mense superba Venus,
  9. Custodem medio statuit quam vilicus horto,
  10. Opposita spectat quam proba virgo manu.
  11. Si bene te novi, longum iam lassa libellum
  12. Ponebas, totum nunc studiosa leges.
  1. Omnia quod scribis castis epigrammata verbis
  2. Inque tuis nulla est mentula carminibus,
  3. Admiror, laudo; nihil est te sanctius uno:
  4. At mea luxuria pagina nulla vacat.
  5. Haec igitur nequam iuvenes facilesque puellae,
  6. Haec senior, sed quem torquet amica, legat.
  7. At tua, Cosconi, venerandaque sanctaque verba
  8. A pueris debent virginibusque legi.
  1. Moechus es Aufidiae, qui vir, Scaevine, fuisti;
  2. Rivalis fuerat qui tuus, ille vir est.
  3. Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
  4. Numquid securus non potes arrigere?
  1. Mentula cum doleat puero, tibi, Naevole, culus,
  2. Non sum divinus, sed scio quid facias.
  1. Vis futui, nec vis mecum, Saufeia, lavari.
  2. Nescio quod magnum suspicor esse nefas.
  3. Aut tibi pannosae dependent pectore mammae,
  4. Aut sulcos uteri prodere nuda times,
  5. Aut infinito lacerum patet inguen hiatu,
  6. Aut aliquid cunni prominet ore tui.
  7. Sed nihil est horum, credo, pulcherrima nuda es.
  8. Si verum est, vitium peius habes: fatua es.
  1. Dormis cum pueris mutuniatis,
  2. Et non stat tibi, Galle, quod stat illis.
  3. Quid vis me, rogo, Phoebe, suspicari?
  4. Mollem credere te virum volebam,
  5. Sed rumor negat esse te cinaedum.
  1. Psilothro faciem levas et dropace calvam.
  2. Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
  3. Quid facient ungues? nam certe non potes illos
  4. Resina, Veneto nec resecare luto.
  5. Desine, si pudor est, miseram traducere calvam:
  6. Hoc fieri cunno, Gargiliane, solet.
  1. Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t,
  2. Luctaris demens tu tamen arrigere.
  3. Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
  4. Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
  5. Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
  6. Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
  7. Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
  8. Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
  1. Arrigis ad vetulas, fastidis, Basse, puellas,
  2. Nec formosa tibi, sed moritura placet.
  3. Hic, rogo, non furor est, non haec est mentula demens?
  4. Cum possis Hecaben, non potes Andromachen!
  1. Nec mullus nec te delectat, Baetice, turdus,
  2. Nec lepus est umquam nec tibi gratus aper,
  3. Nec te liba iuvant nec sectae quadra placentae,
  4. Nec Libye mittit nec tibi Phasis aves:
  5. Capparin et putri cepas hallece natantis
  6. Et pulpam dubio de petasone voras,
  7. Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
  8. Resinata bibis vina, Falerna fugis.
  9. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  10. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
  1. Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
  2. Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
  1. De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
  2. Rumor ait linguae te tamen esse malae.
  1. Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
  2. Haec debet medios lambere lingua viros.
  3. Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
  4. Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
  5. Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
  6. Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.
  1. Conviva quisquis Zoili potest esse,