Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
  2. Invalidum est nobis ingenuumque latus.
  3. Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
  4. At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
  5. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  6. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  7. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  8. Quidquid libertus, Candide, non poterit.