Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
  2. 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
  3. Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
  4. In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
  5. Invalidum est nobis ingenuumque latus.
  6. Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
  7. At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
  8. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  9. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  10. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'