Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  2. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  3. Quidquid libertus, Candide, non poterit.
  1. Capena grandi porta qua pluit gutta
  2. Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
  3. Horatiorum qua viret sacer campus
  4. Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
  5. Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
  6. Omnis beati copias trahens ruris.
  7. Illic videres frutice nobili caules
  8. Et utrumque porrum sessilesque lactucas
  9. Pigroque ventri non inutiles betas,
  10. Illic coronam pinguibus gravem turdis