Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ad cenam venio: fugas sedentem.
  2. Lassus dormio: suscitas iacentem.
  3. Vis, quantum facias mali, videre?
  4. Vir iustus, probus, innocens timeris.
  1. Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
  2. Ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
  3. Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
  4. Sed nihil omnino te recitante placet.
  5. Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,
  6. Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.
  1. Exigis a nobis operam sine fine togatam:
  2. Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
  3. 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
  4. Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
  5. In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
  6. Invalidum est nobis ingenuumque latus.
  7. Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
  8. At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
  9. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  10. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  11. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  12. Quidquid libertus, Candide, non poterit.
  1. Capena grandi porta qua pluit gutta
  2. Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
  3. Horatiorum qua viret sacer campus
  4. Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
  5. Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
  6. Omnis beati copias trahens ruris.
  7. Illic videres frutice nobili caules
  8. Et utrumque porrum sessilesque lactucas
  9. Pigroque ventri non inutiles betas,
  10. Illic coronam pinguibus gravem turdis
  11. Leporemque laesum Gallici canis dente
  12. Nondumque victa lacteum faba porcum.
  13. Nec feriatus ibat ante carrucam,
  14. Sed tuta faeno cursor ova portabat.
  15. Urbem petebat Bassus? immo rus ibat.
  1. Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus
  2. Praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.
  1. Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
  2. Olfacere haec malo pocula, quam bibere.
  1. Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi,
  2. Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
  3. Deposui soleas, adfertur protinus ingens
  4. Inter lactucas oxygarumque liber:
  5. Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
  6. Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit:
  7. Et quartum recitas et quintum denique librum.
  8. Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
  9. Quod si non scombris scelerata poemata donas,
  10. Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
  1. Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
  2. Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,'
  3. Et semper vitas communia balnea nobis.
  4. Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam?
  1. Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
  2. Abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
  3. Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse videri
  4. Incendisse tuam, Tongiliane, domum?
  1. Et voltu poteram tuo carere
  2. Et collo manibusque cruribusque
  3. Et mammis natibusque clunibusque,
  4. Et, ne singula persequi laborem,
  5. Tota te poteram, Chloe, carere.
  1. Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
  2. Multo simplicius, Galla, negare potes.
  1. Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus
  2. Et fluere excusso cinnama fusa vitro,
  3. Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.