Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
  2. 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
  3. Audieris, dices esse Maronis opus.'
  4. Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
  5. Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
  6. 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
  7. Res aluit, pallet cetera turba fame.