Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
  2. Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
  3. 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
  4. Audieris, dices esse Maronis opus.'
  5. Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
  6. Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
  7. 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
  8. Res aluit, pallet cetera turba fame.
  9. 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
  10. Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.