Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
  2. Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
  3. Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
  4. 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
  5. Audieris, dices esse Maronis opus.'
  6. Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
  7. Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
  8. 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
  9. Res aluit, pallet cetera turba fame.
  10. 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
  11. Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.