Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
  2. 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
  3. Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
  4. Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
  5. Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
  6. 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
  7. Audieris, dices esse Maronis opus.'
  8. Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
  9. Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
  10. 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
  11. Res aluit, pallet cetera turba fame.
  12. 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
  13. Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
  1. Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
  2. Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!
  1. Inserta phialae Mentoris manu ducta