Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Irasci tantum felices nostis amici.
- Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
- Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
- Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
- 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
- Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
- Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
- Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
- 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
- Audieris, dices esse Maronis opus.'
- Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
- Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
- 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
- Res aluit, pallet cetera turba fame.
- 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
- Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
- Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
- Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!
- Inserta phialae Mentoris manu ducta
- Lacerta vivit et timetur argentum.