Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Per mediumque trahat me tua sella lutum,
  2. Lassus ut in thermas decuma vel serius hora
  3. Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
  4. Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
  5. Ut sim tiro tuae semper amicitiae?
  6. Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
  7. Ut nondum credas me meruisse rudem?
  1. Irasci tantum felices nostis amici.
  2. Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
  1. Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
  2. Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
  3. 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
  4. Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
  5. Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
  6. Noras—; sed neutri pensio tota fuit.