Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ut nondum credas me meruisse rudem?
  1. Irasci tantum felices nostis amici.
  2. Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
  1. Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
  2. Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
  3. 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
  4. Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
  5. Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
  6. Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
  7. 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
  8. Audieris, dices esse Maronis opus.'
  9. Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
  10. Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
  11. 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
  12. Res aluit, pallet cetera turba fame.
  13. 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
  14. Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
  1. Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
  2. Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!
  1. Inserta phialae Mentoris manu ducta
  2. Lacerta vivit et timetur argentum.
  1. Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
  2. Ex opibus tantis, quas gravis arca premit,
  3. Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
  4. Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.
  1. Lomento rugas uteri quod condere temptas,
  2. Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.
  3. Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
  4. Quod tegitur, magnum creditur esse malum.
  1. Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
  2. Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
  3. Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
  4. Personam capiti detrahet illa tuo.
  1. Occurrit tibi nemo quod libenter,
  2. Quod, quacumque venis, fuga est et ingens
  3. Circa te, Ligurine, solitudo,
  4. Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
  5. Hoc valde vitium periculosum est.
  6. Non tigris catulis citata raptis,
  7. Non dipsas medio perusta sole,
  8. Nec sic scorpios inprobus timetur.
  9. Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
  10. Et stanti legis et legis sedenti,
  11. Currenti legis et legis cacanti.
  12. In thermas fugio: sonas ad aurem.
  13. Piscinam peto: non licet natare.
  14. Ad cenam propero: tenes euntem.
  15. Ad cenam venio: fugas sedentem.
  16. Lassus dormio: suscitas iacentem.
  17. Vis, quantum facias mali, videre?
  18. Vir iustus, probus, innocens timeris.
  1. Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
  2. Ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
  3. Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
  4. Sed nihil omnino te recitante placet.
  5. Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,
  6. Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.
  1. Exigis a nobis operam sine fine togatam:
  2. Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
  3. 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
  4. Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
  5. In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
  6. Invalidum est nobis ingenuumque latus.
  7. Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
  8. At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
  9. Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
  10. Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
  11. 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
  12. Quidquid libertus, Candide, non poterit.
  1. Capena grandi porta qua pluit gutta
  2. Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
  3. Horatiorum qua viret sacer campus
  4. Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
  5. Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
  6. Omnis beati copias trahens ruris.
  7. Illic videres frutice nobili caules
  8. Et utrumque porrum sessilesque lactucas
  9. Pigroque ventri non inutiles betas,
  10. Illic coronam pinguibus gravem turdis
  11. Leporemque laesum Gallici canis dente
  12. Nondumque victa lacteum faba porcum.
  13. Nec feriatus ibat ante carrucam,
  14. Sed tuta faeno cursor ova portabat.
  15. Urbem petebat Bassus? immo rus ibat.
  1. Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus
  2. Praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.
  1. Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
  2. Olfacere haec malo pocula, quam bibere.
  1. Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi,
  2. Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
  3. Deposui soleas, adfertur protinus ingens
  4. Inter lactucas oxygarumque liber:
  5. Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
  6. Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit:
  7. Et quartum recitas et quintum denique librum.
  8. Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
  9. Quod si non scombris scelerata poemata donas,
  10. Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
  1. Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
  2. Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,'
  3. Et semper vitas communia balnea nobis.
  4. Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam?
  1. Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
  2. Abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
  3. Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse videri
  4. Incendisse tuam, Tongiliane, domum?
  1. Et voltu poteram tuo carere
  2. Et collo manibusque cruribusque
  3. Et mammis natibusque clunibusque,
  4. Et, ne singula persequi laborem,
  5. Tota te poteram, Chloe, carere.
  1. Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
  2. Multo simplicius, Galla, negare potes.
  1. Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus
  2. Et fluere excusso cinnama fusa vitro,
  3. Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
  4. Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.
  1. Sit cisterna mihi, quam vinea, malo Ravennae,
  2. Cum possim multo vendere pluris aquam.
  1. Callidus inposuit nuper mihi copo Ravennae:
  2. Cum peterem mixtum, vendidit ille merum.
  1. Baiana nostri villa, Basse, Faustini
  2. Non otiosis ordinata myrtetis
  3. Viduaque platano tonsilique buxeto
  4. Ingrata lati spatia detinet campi,
  5. Sed rure vero barbaroque laetatur.
  6. Hic farta premitur angulo Ceres omni
  7. Et multa fragrat testa senibus autumnis;
  8. Hic post Novembres imminente iam bruma
  9. Seras putator horridus refert uvas.
  10. Truces in alta valle mugiunt tauri
  11. Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
  12. Vagatur omnis turba sordidae chortis,
  13. Argutus anser gemmeique pavones
  14. Nomenque debet quae rubentibus pinnis
  15. Et picta perdix Numidicaeque guttatae
  16. Et impiorum phasiana Colchorum;
  17. Rhodias superbi feminas premunt galli;
  18. Sonantque turres plausibus columbarum,
  19. Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
  20. Avidi secuntur vilicae sinum porci
  21. Matremque plenam mollis agnus expectat.
  22. Cingunt serenum lactei focum vernae
  23. Et larga festos lucet ad lares silva.
  24. Non segnis albo pallet otio caupo,
  25. Nec perdit oleum lubricus palaestrita,
  26. Sed tendit avidis rete subdolum turdis
  27. Tremulave captum linea trahit piscem
  28. Aut inpeditam cassibus refert dammam;
  29. Exercet hilares facilis hortus urbanos,
  30. Et paedagogo non iubente lascivi
  31. Parere gaudent vilico capillati,
  32. Et delicatus opere fruitur eunuchus.
  33. Nec venit inanis rusticus salutator:
  34. Fert ille ceris cana cum suis mella
  35. Metamque lactis Sassinate de silva;
  36. Somniculosos ille porrigit glires,
  37. Hic vagientem matris hispidae fetum,
  38. Alius coactos non amare capones.
  39. Et dona matrum vimine offerunt texto
  40. Grandes proborum virgines colonorum.
  41. Facto vocatur laetus opere vicinus;
  42. Nec avara servat crastinas dapes mensa,
  43. Vescuntur omnes ebrioque non novit
  44. Satur minister invidere convivae.
  45. At tu sub urbe possides famem mundam
  46. Et turre ab alta prospicis meras laurus,
  47. Furem Priapo non timente securus;
  48. Et vinitorem farre pascis urbano
  49. Pictamque portas otiosus ad villam
  50. Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
  51. Rus hoc vocari debet, an domus longe?
  1. Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
  2. Fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?
  1. Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,
  2. Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?
  3. Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
  4. Sugitur inciso mitulus ore mihi: