Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum ratione licet dicas te vivere summa,
  2. Quod vivis, nulla cum ratione facis.
  1. Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
  2. Urbanique tenent praedia multa lares,
  3. Et servit dominae numerosus debitor arcae
  4. Sustentatque tuas aurea massa dapes.
  5. Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
  6. Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
  1. Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
  2. Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.