Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Dixerat agresti forte rudique viro,
- Ut cito testiculos et acuta falce secaret,
- Taeter ut immundae carnis abiret odor.
- Ipse super virides aras luctantia pronus
- Dum resecat cultro colla premitque manu,
- Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
- Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
- Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
- Talibus et fibris numina prisca coli.
- Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,
- Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
- Si temperari balneum cupis fervens,
- Faustine, quod vix Iulianus intraret,
- Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
- Neronianas is refrigerat thermas.
- Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
- Aurea solus habes, murrina solus habes,
- Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
- Et cor solus habes, solus et ingenium.
- Omnia solus habes—hoc me puta velle negare!—
- Uxorem sed habes, Candide, cum populo.
- Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:
- Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.
- Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.
- Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.
- Auriculam Mario graviter miraris olere.
- Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
- Has cum gemina compede dedicat catenas,
- Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
- Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:
- Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
- Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
- Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?
- Cum ratione licet dicas te vivere summa,
- Quod vivis, nulla cum ratione facis.
- Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
- Urbanique tenent praedia multa lares,
- Et servit dominae numerosus debitor arcae
- Sustentatque tuas aurea massa dapes.
- Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
- Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
- Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
- Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.
- Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
- Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
- Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
- Libertina mihi proxuma condicio est:
- Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,
- Si facie nobis haec erit ingenua.
- Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
- Frigida es et nigra es: non es et es Chione.
- Artis Phidiacae toreuma clarum
- Pisces aspicis: adde aquam, natabunt.
- Quod novus et nuper factus tibi praestat amicus,
- Hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
- Horridus ut primo semper te mane salutem
- Per mediumque trahat me tua sella lutum,
- Lassus ut in thermas decuma vel serius hora
- Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
- Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
- Ut sim tiro tuae semper amicitiae?
- Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
- Ut nondum credas me meruisse rudem?
- Irasci tantum felices nostis amici.
- Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
- Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
- Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
- 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
- Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
- Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
- Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
- 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
- Audieris, dices esse Maronis opus.'
- Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
- Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
- 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
- Res aluit, pallet cetera turba fame.
- 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
- Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
- Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
- Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!
- Inserta phialae Mentoris manu ducta
- Lacerta vivit et timetur argentum.
- Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
- Ex opibus tantis, quas gravis arca premit,
- Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
- Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.
- Lomento rugas uteri quod condere temptas,
- Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.
- Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
- Quod tegitur, magnum creditur esse malum.
- Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
- Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
- Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
- Personam capiti detrahet illa tuo.
- Occurrit tibi nemo quod libenter,
- Quod, quacumque venis, fuga est et ingens
- Circa te, Ligurine, solitudo,
- Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
- Hoc valde vitium periculosum est.
- Non tigris catulis citata raptis,
- Non dipsas medio perusta sole,
- Nec sic scorpios inprobus timetur.
- Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
- Et stanti legis et legis sedenti,
- Currenti legis et legis cacanti.
- In thermas fugio: sonas ad aurem.
- Piscinam peto: non licet natare.
- Ad cenam propero: tenes euntem.
- Ad cenam venio: fugas sedentem.
- Lassus dormio: suscitas iacentem.
- Vis, quantum facias mali, videre?
- Vir iustus, probus, innocens timeris.
- Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
- Ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
- Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
- Sed nihil omnino te recitante placet.
- Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,
- Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.
- Exigis a nobis operam sine fine togatam:
- Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
- 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
- Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
- In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
- Invalidum est nobis ingenuumque latus.
- Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
- At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
- Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
- Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
- 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'