Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. An quae Neroni falsus astruit scriptor?
  2. An aemulatur inprobi λόγουσ Phaedri?
  3. Lascivus elegis an severus herois?
  4. An in coturnis horridus Sophocleis?
  5. An otiosus in schola poetarum
  6. Lepore tinctos Attico sales narrat?
  7. Hinc si recessit, porticum terit †templi
  8. An spatia carpit lentus Argonautarum?
  9. An delicatae sole rursus Europae
  10. Inter tepentes post meridie buxos
  11. Sedet ambulatve liber acribus curis?
  12. Titine thermis an lavatur Agrippae
  13. An inpudici balneo Tigillini?
  14. An rure Tulli fruitur atque Lucani?
  15. An Pollionis dulce currit ad quartum?
  16. An aestuantis iam profectus ad Baias
  17. Piger Lucrino nauculatur in stagno?
  18. 'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'
  1. Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
  2. Non fuit haec domini vita, sed invidia.
  1. Dederas, Apici, bis trecenties ventri,
  2. Et adhuc supererat centies tibi laxum.
  3. Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre
  4. Summa venenum potione perduxti.
  5. Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.
  1. Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
  2. Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?
  1. Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
  2. Hircus, Bacche, tuis victima grata focis.
  3. Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,
  4. Dixerat agresti forte rudique viro,
  5. Ut cito testiculos et acuta falce secaret,
  6. Taeter ut immundae carnis abiret odor.
  7. Ipse super virides aras luctantia pronus
  8. Dum resecat cultro colla premitque manu,
  9. Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
  10. Occupat hanc ferro rusticus atque secat,