Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vipera sed caeco scelerata latebat in aere
  2. Vivebatque anima deteriore fera.
  3. Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.
  4. Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!
  1. Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
  2. Utrumne chartis tradit ille victuris
  3. Legenda temporum acta Claudianorum?
  4. An quae Neroni falsus astruit scriptor?
  5. An aemulatur inprobi λόγουσ Phaedri?
  6. Lascivus elegis an severus herois?
  7. An in coturnis horridus Sophocleis?
  8. An otiosus in schola poetarum
  9. Lepore tinctos Attico sales narrat?
  10. Hinc si recessit, porticum terit †templi
  11. An spatia carpit lentus Argonautarum?
  12. An delicatae sole rursus Europae
  13. Inter tepentes post meridie buxos
  14. Sedet ambulatve liber acribus curis?
  15. Titine thermis an lavatur Agrippae
  16. An inpudici balneo Tigillini?