Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Huius dum patulos adludens temptat hiatus
  2. Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
  3. Vipera sed caeco scelerata latebat in aere
  4. Vivebatque anima deteriore fera.
  5. Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.
  6. Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!