Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
  2. Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
  3. Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
  4. Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
  1. Circumlata diu mensis scribilita secundis
  2. Urebat nimio saeva calore manus;
  3. Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
  4. Sufflavit buccis terque quaterque suis.
  5. Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,
  6. Sed nemo potuit tangere: merda fuit.
  1. Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.
  2. Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
  1. Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
  2. Exornant fictae qua platanona ferae.