Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- 'Cum sit tam pauper, quomodo?' Caecus amat.
- Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
- Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
- Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
- Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
- Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
- Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
- Circumlata diu mensis scribilita secundis
- Urebat nimio saeva calore manus;
- Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
- Sufflavit buccis terque quaterque suis.
- Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,
- Sed nemo potuit tangere: merda fuit.
- Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.
- Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
- Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
- Exornant fictae qua platanona ferae.
- Huius dum patulos adludens temptat hiatus
- Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
- Vipera sed caeco scelerata latebat in aere
- Vivebatque anima deteriore fera.
- Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.
- Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!
- Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
- Utrumne chartis tradit ille victuris
- Legenda temporum acta Claudianorum?
- An quae Neroni falsus astruit scriptor?
- An aemulatur inprobi λόγουσ Phaedri?
- Lascivus elegis an severus herois?
- An in coturnis horridus Sophocleis?
- An otiosus in schola poetarum
- Lepore tinctos Attico sales narrat?
- Hinc si recessit, porticum terit †templi
- An spatia carpit lentus Argonautarum?
- An delicatae sole rursus Europae
- Inter tepentes post meridie buxos
- Sedet ambulatve liber acribus curis?
- Titine thermis an lavatur Agrippae
- An inpudici balneo Tigillini?
- An rure Tulli fruitur atque Lucani?
- An Pollionis dulce currit ad quartum?
- An aestuantis iam profectus ad Baias
- Piger Lucrino nauculatur in stagno?
- 'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'
- Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
- Non fuit haec domini vita, sed invidia.
- Dederas, Apici, bis trecenties ventri,
- Et adhuc supererat centies tibi laxum.
- Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre
- Summa venenum potione perduxti.
- Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.
- Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
- Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?
- Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
- Hircus, Bacche, tuis victima grata focis.
- Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,
- Dixerat agresti forte rudique viro,
- Ut cito testiculos et acuta falce secaret,
- Taeter ut immundae carnis abiret odor.
- Ipse super virides aras luctantia pronus
- Dum resecat cultro colla premitque manu,
- Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
- Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
- Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
- Talibus et fibris numina prisca coli.
- Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,