Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Occurrit illi sportularum fabula:
- A ponte rediit Mulvio.
- Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
- 'Cum sit tam pauper, quomodo?' Caecus amat.
- Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
- Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
- Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
- Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
- Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
- Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
- Circumlata diu mensis scribilita secundis
- Urebat nimio saeva calore manus;
- Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
- Sufflavit buccis terque quaterque suis.
- Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,
- Sed nemo potuit tangere: merda fuit.
- Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.
- Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
- Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
- Exornant fictae qua platanona ferae.
- Huius dum patulos adludens temptat hiatus
- Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
- Vipera sed caeco scelerata latebat in aere
- Vivebatque anima deteriore fera.
- Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.
- Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!
- Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
- Utrumne chartis tradit ille victuris
- Legenda temporum acta Claudianorum?
- An quae Neroni falsus astruit scriptor?
- An aemulatur inprobi λόγουσ Phaedri?
- Lascivus elegis an severus herois?
- An in coturnis horridus Sophocleis?
- An otiosus in schola poetarum
- Lepore tinctos Attico sales narrat?
- Hinc si recessit, porticum terit †templi
- An spatia carpit lentus Argonautarum?
- An delicatae sole rursus Europae
- Inter tepentes post meridie buxos
- Sedet ambulatve liber acribus curis?
- Titine thermis an lavatur Agrippae
- An inpudici balneo Tigillini?
- An rure Tulli fruitur atque Lucani?
- An Pollionis dulce currit ad quartum?
- An aestuantis iam profectus ad Baias
- Piger Lucrino nauculatur in stagno?
- 'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'
- Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
- Non fuit haec domini vita, sed invidia.
- Dederas, Apici, bis trecenties ventri,
- Et adhuc supererat centies tibi laxum.
- Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre
- Summa venenum potione perduxti.
- Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.
- Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
- Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?
- Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
- Hircus, Bacche, tuis victima grata focis.
- Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,
- Dixerat agresti forte rudique viro,
- Ut cito testiculos et acuta falce secaret,
- Taeter ut immundae carnis abiret odor.
- Ipse super virides aras luctantia pronus
- Dum resecat cultro colla premitque manu,
- Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
- Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
- Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
- Talibus et fibris numina prisca coli.
- Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,
- Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
- Si temperari balneum cupis fervens,
- Faustine, quod vix Iulianus intraret,
- Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
- Neronianas is refrigerat thermas.
- Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
- Aurea solus habes, murrina solus habes,
- Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
- Et cor solus habes, solus et ingenium.
- Omnia solus habes—hoc me puta velle negare!—
- Uxorem sed habes, Candide, cum populo.
- Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:
- Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.
- Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.
- Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.
- Auriculam Mario graviter miraris olere.
- Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
- Has cum gemina compede dedicat catenas,
- Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
- Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:
- Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
- Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
- Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?
- Cum ratione licet dicas te vivere summa,
- Quod vivis, nulla cum ratione facis.
- Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
- Urbanique tenent praedia multa lares,
- Et servit dominae numerosus debitor arcae
- Sustentatque tuas aurea massa dapes.
- Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
- Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
- Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
- Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.
- Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
- Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
- Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
- Libertina mihi proxuma condicio est:
- Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,
- Si facie nobis haec erit ingenua.
- Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
- Frigida es et nigra es: non es et es Chione.
- Artis Phidiacae toreuma clarum
- Pisces aspicis: adde aquam, natabunt.
- Quod novus et nuper factus tibi praestat amicus,
- Hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
- Horridus ut primo semper te mane salutem
- Per mediumque trahat me tua sella lutum,
- Lassus ut in thermas decuma vel serius hora
- Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
- Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
- Ut sim tiro tuae semper amicitiae?
- Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
- Ut nondum credas me meruisse rudem?
- Irasci tantum felices nostis amici.
- Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
- Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
- Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
- 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
- Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
- Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
- Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
- 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
- Audieris, dices esse Maronis opus.'
- Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
- Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
- 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
- Res aluit, pallet cetera turba fame.
- 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
- Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
- Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
- Lusca Lycoris amat. Quam bene lusca videt!
- Inserta phialae Mentoris manu ducta
- Lacerta vivit et timetur argentum.
- Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
- Ex opibus tantis, quas gravis arca premit,
- Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
- Tu magnus, quod das? immo ego, quod recipis.
- Lomento rugas uteri quod condere temptas,
- Polla, tibi ventrem, non mihi labra linis.
- Simpliciter pateat vitium fortasse pusillum:
- Quod tegitur, magnum creditur esse malum.
- Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis,
- Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
- Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
- Personam capiti detrahet illa tuo.
- Occurrit tibi nemo quod libenter,
- Quod, quacumque venis, fuga est et ingens
- Circa te, Ligurine, solitudo,
- Quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
- Hoc valde vitium periculosum est.
- Non tigris catulis citata raptis,
- Non dipsas medio perusta sole,
- Nec sic scorpios inprobus timetur.
- Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
- Et stanti legis et legis sedenti,
- Currenti legis et legis cacanti.
- In thermas fugio: sonas ad aurem.
- Piscinam peto: non licet natare.
- Ad cenam propero: tenes euntem.
- Ad cenam venio: fugas sedentem.
- Lassus dormio: suscitas iacentem.
- Vis, quantum facias mali, videre?
- Vir iustus, probus, innocens timeris.
- Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
- Ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
- Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
- Sed nihil omnino te recitante placet.
- Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,
- Nec volo boletos, ostrea nolo: tace.
- Exigis a nobis operam sine fine togatam:
- Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
- 'Non est' inquis 'idem.' Multo plus esse probabo:
- Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
- In turbam incideris, cunctos umbone repellet:
- Invalidum est nobis ingenuumque latus.
- Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo:
- At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
- Lis erit, ingenti faciet convicia voce:
- Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
- 'Ergo nihil nobis' inquis 'praestabis amicus?'
- Quidquid libertus, Candide, non poterit.
- Capena grandi porta qua pluit gutta
- Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
- Horatiorum qua viret sacer campus
- Et qua pusilli fervet Herculis fanum,
- Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
- Omnis beati copias trahens ruris.
- Illic videres frutice nobili caules
- Et utrumque porrum sessilesque lactucas
- Pigroque ventri non inutiles betas,
- Illic coronam pinguibus gravem turdis
- Leporemque laesum Gallici canis dente
- Nondumque victa lacteum faba porcum.
- Nec feriatus ibat ante carrucam,
- Sed tuta faeno cursor ova portabat.
- Urbem petebat Bassus? immo rus ibat.
- Pauperis extruxit cellam, sed vendidit Olus
- Praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.
- Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
- Olfacere haec malo pocula, quam bibere.
- Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi,
- Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
- Deposui soleas, adfertur protinus ingens
- Inter lactucas oxygarumque liber:
- Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
- Tertius est, nec adhuc mensa secunda venit:
- Et quartum recitas et quintum denique librum.
- Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
- Quod si non scombris scelerata poemata donas,
- Cenabis solus iam, Ligurine, domi.
- Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
- Dicere, Galla, soles 'Nuda placebo magis,'
- Et semper vitas communia balnea nobis.
- Numquid, Galla, times, ne tibi non placeam?
- Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
- Abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
- Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse videri
- Incendisse tuam, Tongiliane, domum?
- Et voltu poteram tuo carere
- Et collo manibusque cruribusque
- Et mammis natibusque clunibusque,
- Et, ne singula persequi laborem,
- Tota te poteram, Chloe, carere.
- Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
- Multo simplicius, Galla, negare potes.
- Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus
- Et fluere excusso cinnama fusa vitro,
- Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
- Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.
- Sit cisterna mihi, quam vinea, malo Ravennae,
- Cum possim multo vendere pluris aquam.
- Callidus inposuit nuper mihi copo Ravennae:
- Cum peterem mixtum, vendidit ille merum.
- Baiana nostri villa, Basse, Faustini
- Non otiosis ordinata myrtetis
- Viduaque platano tonsilique buxeto
- Ingrata lati spatia detinet campi,
- Sed rure vero barbaroque laetatur.
- Hic farta premitur angulo Ceres omni
- Et multa fragrat testa senibus autumnis;
- Hic post Novembres imminente iam bruma
- Seras putator horridus refert uvas.
- Truces in alta valle mugiunt tauri
- Vitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
- Vagatur omnis turba sordidae chortis,
- Argutus anser gemmeique pavones
- Nomenque debet quae rubentibus pinnis
- Et picta perdix Numidicaeque guttatae
- Et impiorum phasiana Colchorum;
- Rhodias superbi feminas premunt galli;
- Sonantque turres plausibus columbarum,
- Gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
- Avidi secuntur vilicae sinum porci
- Matremque plenam mollis agnus expectat.
- Cingunt serenum lactei focum vernae
- Et larga festos lucet ad lares silva.
- Non segnis albo pallet otio caupo,
- Nec perdit oleum lubricus palaestrita,
- Sed tendit avidis rete subdolum turdis
- Tremulave captum linea trahit piscem
- Aut inpeditam cassibus refert dammam;
- Exercet hilares facilis hortus urbanos,
- Et paedagogo non iubente lascivi
- Parere gaudent vilico capillati,
- Et delicatus opere fruitur eunuchus.
- Nec venit inanis rusticus salutator:
- Fert ille ceris cana cum suis mella
- Metamque lactis Sassinate de silva;
- Somniculosos ille porrigit glires,
- Hic vagientem matris hispidae fetum,
- Alius coactos non amare capones.
- Et dona matrum vimine offerunt texto
- Grandes proborum virgines colonorum.
- Facto vocatur laetus opere vicinus;
- Nec avara servat crastinas dapes mensa,
- Vescuntur omnes ebrioque non novit
- Satur minister invidere convivae.
- At tu sub urbe possides famem mundam
- Et turre ab alta prospicis meras laurus,
- Furem Priapo non timente securus;
- Et vinitorem farre pascis urbano
- Pictamque portas otiosus ad villam
- Holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
- Rus hoc vocari debet, an domus longe?
- Sutor Cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
- Fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?
- Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante,
- Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?
- Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino,
- Sugitur inciso mitulus ore mihi:
- Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos:
- Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo:
- Aureus inmodicis turtur te clunibus implet,
- Ponitur in cavea mortua pica mihi.
- Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
- Sportula quod non est, prosit: edamus idem.
- Esse nihil dicis quidquid petis, inprobe Cinna:
- Si nil, Cinna, petis, nil tibi, Cinna, nego.
- Centenis quod emis pueros et saepe ducenis,
- Quod sub rege Numa condita vina bibis,
- Quod constat decies tibi non spatiosa supellex,
- Libra quod argenti milia quinque rapit,
- Aurea quod fundi pretio carruca paratur,
- Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
- Haec animo credis magno te, Quinte, parare?
- Falleris: haec animus, Quinte, pusillus emit.
- Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
- Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo.
- 'Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines,
- Balsama qui semper, cinnama semper olet;
- Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat,
- Qui movet in varios bracchia volsa modos;
- Inter femineas tota qui luce cathedras
- Desidet atque aliqua semper in aure sonat,
- Qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
- Pallia vicini qui refugit cubiti;
- Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit,
- Hirpini veteres qui bene novit avos.'
- Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
- Res pertricosa est, Cotile, bellus homo.
- Sirenas hilarem navigantium poenam
- Blandasque mortes gaudiumque crudele,
- Quas nemo quondam deserebat auditas,
- Fallax Ulixes dicitur reliquisse.
- Non miror: illud, Cassiane, mirarer,
- Si fabulantem Canium reliquisset.
- Quod spirat tenera malum mordente puella,
- Quod de Corycio quae venit aura croco;
- Vinea quod primis floret cum cana racemis,
- Gramina quod redolent, quae modo carpsit ovis;
- Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
- Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
- Glaeba quod aestivo leviter cum spargitur imbre,