Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hic vere mihi mortuus videtur.
  1. Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos
  2. Et plus quam putri, Naevia, parcis apro,
  3. Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
  4. Attulerit. Numquam sic ego crudus ero.
  1. Romam petebat esuritor Tuccius
  2. Profectus ex Hispania.
  3. Occurrit illi sportularum fabula:
  4. A ponte rediit Mulvio.
  1. Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
  2. 'Cum sit tam pauper, quomodo?' Caecus amat.
  1. Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
  2. Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
  3. Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
  4. Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
  5. Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
  6. Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
  1. Circumlata diu mensis scribilita secundis
  2. Urebat nimio saeva calore manus;
  3. Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
  4. Sufflavit buccis terque quaterque suis.
  5. Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,
  6. Sed nemo potuit tangere: merda fuit.
  1. Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.
  2. Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
  1. Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
  2. Exornant fictae qua platanona ferae.
  3. Huius dum patulos adludens temptat hiatus
  4. Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
  5. Vipera sed caeco scelerata latebat in aere
  6. Vivebatque anima deteriore fera.
  7. Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto.
  8. Dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!
  1. Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus:
  2. Utrumne chartis tradit ille victuris
  3. Legenda temporum acta Claudianorum?
  4. An quae Neroni falsus astruit scriptor?
  5. An aemulatur inprobi λόγουσ Phaedri?
  6. Lascivus elegis an severus herois?
  7. An in coturnis horridus Sophocleis?
  8. An otiosus in schola poetarum
  9. Lepore tinctos Attico sales narrat?
  10. Hinc si recessit, porticum terit †templi
  11. An spatia carpit lentus Argonautarum?
  12. An delicatae sole rursus Europae
  13. Inter tepentes post meridie buxos
  14. Sedet ambulatve liber acribus curis?
  15. Titine thermis an lavatur Agrippae
  16. An inpudici balneo Tigillini?
  17. An rure Tulli fruitur atque Lucani?
  18. An Pollionis dulce currit ad quartum?
  19. An aestuantis iam profectus ad Baias
  20. Piger Lucrino nauculatur in stagno?
  21. 'Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'
  1. Proscriptum famulus servavit fronte notatus.
  2. Non fuit haec domini vita, sed invidia.
  1. Dederas, Apici, bis trecenties ventri,
  2. Et adhuc supererat centies tibi laxum.
  3. Hoc tu gravatus ut famem et sitim ferre
  4. Summa venenum potione perduxti.
  5. Nihil est, Apici, tibi gulosius factum.
  1. Omnia cum retro pueris obsonia tradas,
  2. Cur non mensa tibi ponitur a pedibus?
  1. Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
  2. Hircus, Bacche, tuis victima grata focis.
  3. Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,
  4. Dixerat agresti forte rudique viro,
  5. Ut cito testiculos et acuta falce secaret,
  6. Taeter ut immundae carnis abiret odor.
  7. Ipse super virides aras luctantia pronus
  8. Dum resecat cultro colla premitque manu,
  9. Ingens iratis apparuit hirnea sacris.
  10. Occupat hanc ferro rusticus atque secat,
  11. Hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
  12. Talibus et fibris numina prisca coli.
  13. Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex,
  14. Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
  1. Si temperari balneum cupis fervens,
  2. Faustine, quod vix Iulianus intraret,
  3. Roga, lavetur, rhetorem Sabineium.
  4. Neronianas is refrigerat thermas.
  1. Praedia solus habes et solus, Candide, nummos,
  2. Aurea solus habes, murrina solus habes,
  3. Massica solus habes et Opimi Caecuba solus,
  4. Et cor solus habes, solus et ingenium.
  5. Omnia solus habes—hoc me puta velle negare!—
  6. Uxorem sed habes, Candide, cum populo.
  1. Numquam me revocas, venias cum saepe vocatus:
  2. Ignosco, nullum si modo, Galle, vocas.
  3. Invitas alios: vitium est utriusque. 'Quod?' inquis.
  4. Et mihi cor non est, et tibi, Galle, pudor.
  1. Auriculam Mario graviter miraris olere.
  2. Tu facis hoc: garris, Nestor, in auriculam.
  1. Has cum gemina compede dedicat catenas,
  2. Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
  1. Sportula nulla datur; gratis conviva recumbis:
  2. Dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
  3. Unde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
  4. Unde datur quadrans? unde vir es Chiones?
  5. Cum ratione licet dicas te vivere summa,
  6. Quod vivis, nulla cum ratione facis.
  1. Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi
  2. Urbanique tenent praedia multa lares,
  3. Et servit dominae numerosus debitor arcae
  4. Sustentatque tuas aurea massa dapes.
  5. Fastidire tamen noli, Rufine, minores:
  6. Plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.
  1. Non possum vetulam. Quereris, Matrinia? possum
  2. Et vetulam, sed tu mortua, non vetula es.
  3. Possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
  4. Nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.
  1. Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
  2. Libertina mihi proxuma condicio est:
  3. Extremo est ancilla loco: sed vincet utramque,
  4. Si facie nobis haec erit ingenua.
  1. Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
  2. Frigida es et nigra es: non es et es Chione.
  1. Artis Phidiacae toreuma clarum
  2. Pisces aspicis: adde aquam, natabunt.
  1. Quod novus et nuper factus tibi praestat amicus,
  2. Hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
  3. Horridus ut primo semper te mane salutem
  4. Per mediumque trahat me tua sella lutum,
  5. Lassus ut in thermas decuma vel serius hora
  6. Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
  7. Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
  8. Ut sim tiro tuae semper amicitiae?
  9. Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
  10. Ut nondum credas me meruisse rudem?
  1. Irasci tantum felices nostis amici.
  2. Non belle facitis, sed iuvat hoc: facite.
  1. Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
  2. Sexte? quid aut speras aut petis inde? refer.
  3. 'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso
  4. Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
  5. Egit Atestinus causas et Civis—utrumque
  6. Noras—; sed neutri pensio tota fuit.
  7. 'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
  8. Audieris, dices esse Maronis opus.'
  9. Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
  10. Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
  11. 'Atria magna colam.' Vix tres aut quattuor ista
  12. Res aluit, pallet cetera turba fame.
  13. 'Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.'
  14. Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.
  1. Iliaco similem puerum, Faustine, ministro