Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed similest aliquid? pro Laide Thai+da dixi?
  2. Dic mihi, quid simile est Thai+s et Hermione?
  3. Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
  4. Si non vult Quintus, Thai+da Sextus amet.
  1. Unguentum, fateor, bonum dedisti
  2. Convivis here, sed nihil scidisti.
  3. Res salsa est bene olere et esurire.
  4. Qui non cenat et unguitur, Fabulle,
  5. Hic vere mihi mortuus videtur.
  1. Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos
  2. Et plus quam putri, Naevia, parcis apro,
  3. Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda
  4. Attulerit. Numquam sic ego crudus ero.
  1. Romam petebat esuritor Tuccius
  2. Profectus ex Hispania.
  3. Occurrit illi sportularum fabula:
  4. A ponte rediit Mulvio.
  1. Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
  2. 'Cum sit tam pauper, quomodo?' Caecus amat.
  1. Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo,
  2. Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
  3. Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam,
  4. Ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
  5. Lusisti corio: sed te, mihi crede, memento
  6. Nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.
  1. Circumlata diu mensis scribilita secundis
  2. Urebat nimio saeva calore manus;
  3. Sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
  4. Sufflavit buccis terque quaterque suis.
  5. Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est,
  6. Sed nemo potuit tangere: merda fuit.
  1. Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces.
  2. Cum te excusaris, Maxime, quid recitas?
  1. Proxima centenis ostenditur ursa columnis,
  2. Exornant fictae qua platanona ferae.
  3. Huius dum patulos adludens temptat hiatus