Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Luxuriam premeret cum crastina semper egestas
  2. Et vitiis essent danda diurna tuis.
  3. Idem te moriens heredem ex asse reliquit.
  4. Exheredavit te, Philomuse, pater.
  1. Si tua nec Thai+s nec lusca est, Quinte, puella,
  2. Cur in te factum distichon esse putas?
  3. Sed similest aliquid? pro Laide Thai+da dixi?
  4. Dic mihi, quid simile est Thai+s et Hermione?
  5. Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
  6. Si non vult Quintus, Thai+da Sextus amet.
  1. Unguentum, fateor, bonum dedisti
  2. Convivis here, sed nihil scidisti.