Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Gallia Romanae nomine dicta togae.
  2. Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
  3. Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
  4. Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
  5. Debet enim Gallum vincere verna liber.
  1. Cuius vis fieri, libelle, munus?