Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent
  2. et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa-
  3. gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur,
  4. rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per-
  5. sonam. Denique videris, an te delectet contra retiarium
  6. ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'
  7. Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias,
  8. cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu-
  9. rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in
  10. hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non
  11. lassi pervenient.
  1. Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
  2. Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
  3. At nunc succincti quae sint bona disce libelli.