Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro
  2. dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video
  3. quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui-
  4. bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent
  5. et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa-
  6. gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur,
  7. rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per-
  8. sonam. Denique videris, an te delectet contra retiarium
  9. ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'
  10. Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias,
  11. cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu-
  12. rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in
  13. hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non
  14. lassi pervenient.
  1. Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
  2. Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
  3. At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
  4. Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
  5. Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
  6. Nec tantum nugis serviet ille meis;
  7. Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
  8. Sis licet usque malus, non odiosus eris.
  9. Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
  10. Incipiat positus quam tepuisse calix.
  11. Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
  12. Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
  1. Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
  2. Scipio quod victor quodque Metellus habet;
  3. Nobilius domito tribuit Germania Rheno,
  4. Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
  5. Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,
  6. Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
  1. Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.
  2. Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.
  1. O quam blandus es, Ammiane, matri!
  2. Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
  3. Fratrem te vocat et soror vocatur.
  4. Cur vos nomina nequiora tangunt?
  5. Quare non iuvat hoc quod estis esse?
  6. Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
  7. Matrem, quae cupit esse se sororem,
  8. Nec matrem iuvat esse nec sororem.
  1. Ne valeam, si non totis, Deciane, diebus
  2. Et tecum totis noctibus esse velim.
  3. Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
  4. Quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
  5. Saepe domi non es, cum sis quoque, saepe negaris:
  6. Vel tantum causis vel tibi saepe vacas.
  7. Te tamen ut videam, duo milia non piget ire:
  8. Ut te non videam, quattuor ire piget.