Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'
  2. Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias,
  3. cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu-
  4. rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in
  5. hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non
  6. lassi pervenient.
  1. Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
  2. Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
  3. At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
  4. Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
  5. Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
  6. Nec tantum nugis serviet ille meis;
  7. Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
  8. Sis licet usque malus, non odiosus eris.
  9. Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
  10. Incipiat positus quam tepuisse calix.
  11. Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
  12. Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
  1. Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
  2. Scipio quod victor quodque Metellus habet;