Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi
  2. praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro
  3. dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video
  4. quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui-
  5. bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent
  6. et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa-
  7. gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur,
  8. rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per-
  9. sonam. Denique videris, an te delectet contra retiarium
  10. ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.'