Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,
- Sit nox cum somno, sit sine lite dies.
- Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
- Sospite quo magnos credimus esse deos,
- Si festinatis totiens tibi lecta libellis
- Detinuere oculos carmina nostra tuos,
- Quod fortuna vetat fieri, permitte videri,
- Natorum genitor credar ut esse trium.
- Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
- Haec fuerint nobis praemia, si placui.
- Natorum mihi ius trium roganti
- Musarum pretium dedit mearum
- Solus qui poterat. Valebis, uxor.
- Non debet domini perire munus.
- 'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
- Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
- Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,
- Unum de titulo tollere iota potes.
- Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
- Gallia Romanae nomine dicta togae.
- Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
- Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
- Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
- Debet enim Gallum vincere verna liber.
- Cuius vis fieri, libelle, munus?
- Festina tibi vindicem parare,
- Ne nigram cito raptus in culinam
- Cordylas madida tegas papyro
- Vel turis piperisve sis cucullus.
- Faustini fugis in sinum? sapisti.
- Cedro nunc licet ambules perunctus
- Et frontis gemino decens honore
- Pictis luxurieris umbilicis,
- Et te purpura delicata velet,
- Et cocco rubeat superbus index.
- Illo vindice nec Probum timeto.
- [Formonsam faciem nigro medicamine celas,
- Sed non formonso corpore laedis aquas.
- Ipsam crede deam verbis tibi dicere nostris:
- 'Aut aperi faciem, aut tunicata lava.']
- Romam vade, liber: si, veneris unde, requiret,
- Aemiliae dices de regione viae.
- Si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
- Corneli referas me licet esse Foro.
- Cur absim, quaeret: breviter tu multa fatere: