Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,
  2. Sit nox cum somno, sit sine lite dies.
  1. Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
  2. Sospite quo magnos credimus esse deos,
  3. Si festinatis totiens tibi lecta libellis
  4. Detinuere oculos carmina nostra tuos,
  5. Quod fortuna vetat fieri, permitte videri,
  6. Natorum genitor credar ut esse trium.
  7. Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
  8. Haec fuerint nobis praemia, si placui.
  1. Natorum mihi ius trium roganti
  2. Musarum pretium dedit mearum
  3. Solus qui poterat. Valebis, uxor.
  4. Non debet domini perire munus.
  1. 'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
  2. Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
  3. Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,
  4. Unum de titulo tollere iota potes.
  1. Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
  2. Gallia Romanae nomine dicta togae.
  3. Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
  4. Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
  5. Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
  6. Debet enim Gallum vincere verna liber.
  1. Cuius vis fieri, libelle, munus?
  2. Festina tibi vindicem parare,
  3. Ne nigram cito raptus in culinam
  4. Cordylas madida tegas papyro
  5. Vel turis piperisve sis cucullus.
  6. Faustini fugis in sinum? sapisti.
  7. Cedro nunc licet ambules perunctus
  8. Et frontis gemino decens honore
  9. Pictis luxurieris umbilicis,
  10. Et te purpura delicata velet,
  11. Et cocco rubeat superbus index.
  12. Illo vindice nec Probum timeto.
  1. [Formonsam faciem nigro medicamine celas,
  2. Sed non formonso corpore laedis aquas.
  3. Ipsam crede deam verbis tibi dicere nostris:
  4. 'Aut aperi faciem, aut tunicata lava.']
  1. Romam vade, liber: si, veneris unde, requiret,
  2. Aemiliae dices de regione viae.
  3. Si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
  4. Corneli referas me licet esse Foro.
  5. Cur absim, quaeret: breviter tu multa fatere:
  6. 'Non poterat vanae taedia ferre togae.'
  7. 'Quando venit?' dicet: tu respondeto: 'Poeta
  8. Exierat: veniet, cum citharoedus erit.'
  1. Vis commendari sine me cursurus in urbem,
  2. Parve liber, multis, an satis unus erit?
  3. Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
  4. Iulius, assiduum nomen in ore meo.
  5. Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:
  6. Quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
  7. Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
  8. Excipiet, tu vel pulverulentus eas.
  9. Hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem
  10. Videris, hoc dices 'Marcus havere iubet,'
  11. Et satis est: alios commendet epistula: peccat
  12. Qui commendandum se putat esse suis.
  1. Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
  2. Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
  3. Inputat aetherios ortus haec prima parenti,
  4. Libat florentes haec tibi prima genas.
  5. Magna licet dederit iucundae munera vitae,
  6. Plus numquam patri praestitit ille dies.
  1. Centum miselli iam valete quadrantes,
  2. Anteambulonis congiarium lassi,
  3. Quos dividebat balneator elixus.
  4. Quid cogitatis, o fames amicorum?
  5. Regis superbi sportulae recesserunt.
  6. 'Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.'
  1. 'Thai+da Quintus amat.' Quam Thai+da? 'Thai+da luscam.'
  2. Unum oculum Thai+s non habet, ille duos.
  1. Versiculos in me narratur scribere Cinna.
  2. Non scribit, cuius carmina nemo legit.
  1. Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
  2. Menstrua perque omnis praestitit illa dies,
  3. Luxuriam premeret cum crastina semper egestas
  4. Et vitiis essent danda diurna tuis.
  5. Idem te moriens heredem ex asse reliquit.
  6. Exheredavit te, Philomuse, pater.