Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Me focus et nigros non indignantia fumos
- Tecta iuvant et fons vivos et herba rudis.
- Sit mihi verna satur, sit non doctissima coniunx,
- Sit nox cum somno, sit sine lite dies.
- Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar,
- Sospite quo magnos credimus esse deos,
- Si festinatis totiens tibi lecta libellis
- Detinuere oculos carmina nostra tuos,
- Quod fortuna vetat fieri, permitte videri,
- Natorum genitor credar ut esse trium.
- Haec, si displicui, fuerint solacia nobis;
- Haec fuerint nobis praemia, si placui.
- Natorum mihi ius trium roganti
- Musarum pretium dedit mearum
- Solus qui poterat. Valebis, uxor.
- Non debet domini perire munus.
- 'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
- Quid faciam, si plus ille pudoris habet?
- Tu tamen hunc fieri si mavis, Regule, primum,
- Unum de titulo tollere iota potes.
- Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
- Gallia Romanae nomine dicta togae.
- Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
- Illa vel haec mea sunt, quae meliora putas.
- Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
- Debet enim Gallum vincere verna liber.
- Cuius vis fieri, libelle, munus?
- Festina tibi vindicem parare,
- Ne nigram cito raptus in culinam
- Cordylas madida tegas papyro
- Vel turis piperisve sis cucullus.
- Faustini fugis in sinum? sapisti.
- Cedro nunc licet ambules perunctus
- Et frontis gemino decens honore
- Pictis luxurieris umbilicis,
- Et te purpura delicata velet,
- Et cocco rubeat superbus index.
- Illo vindice nec Probum timeto.
- [Formonsam faciem nigro medicamine celas,
- Sed non formonso corpore laedis aquas.
- Ipsam crede deam verbis tibi dicere nostris:
- 'Aut aperi faciem, aut tunicata lava.']
- Romam vade, liber: si, veneris unde, requiret,
- Aemiliae dices de regione viae.
- Si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,
- Corneli referas me licet esse Foro.
- Cur absim, quaeret: breviter tu multa fatere:
- 'Non poterat vanae taedia ferre togae.'
- 'Quando venit?' dicet: tu respondeto: 'Poeta
- Exierat: veniet, cum citharoedus erit.'
- Vis commendari sine me cursurus in urbem,
- Parve liber, multis, an satis unus erit?
- Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,
- Iulius, assiduum nomen in ore meo.
- Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:
- Quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
- Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
- Excipiet, tu vel pulverulentus eas.
- Hos tu seu pariter sive hanc illumve priorem
- Videris, hoc dices 'Marcus havere iubet,'
- Et satis est: alios commendet epistula: peccat
- Qui commendandum se putat esse suis.
- Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias,
- Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
- Inputat aetherios ortus haec prima parenti,
- Libat florentes haec tibi prima genas.
- Magna licet dederit iucundae munera vitae,
- Plus numquam patri praestitit ille dies.
- Centum miselli iam valete quadrantes,
- Anteambulonis congiarium lassi,
- Quos dividebat balneator elixus.
- Quid cogitatis, o fames amicorum?
- Regis superbi sportulae recesserunt.
- 'Nihil stropharum est: iam salarium dandum est.'
- 'Thai+da Quintus amat.' Quam Thai+da? 'Thai+da luscam.'
- Unum oculum Thai+s non habet, ille duos.
- Versiculos in me narratur scribere Cinna.
- Non scribit, cuius carmina nemo legit.
- Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
- Menstrua perque omnis praestitit illa dies,
- Luxuriam premeret cum crastina semper egestas
- Et vitiis essent danda diurna tuis.
- Idem te moriens heredem ex asse reliquit.
- Exheredavit te, Philomuse, pater.
- Si tua nec Thai+s nec lusca est, Quinte, puella,
- Cur in te factum distichon esse putas?
- Sed similest aliquid? pro Laide Thai+da dixi?
- Dic mihi, quid simile est Thai+s et Hermione?
- Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
- Si non vult Quintus, Thai+da Sextus amet.
- Unguentum, fateor, bonum dedisti
- Convivis here, sed nihil scidisti.
- Res salsa est bene olere et esurire.
- Qui non cenat et unguitur, Fabulle,
- Hic vere mihi mortuus videtur.
- Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos
- Et plus quam putri, Naevia, parcis apro,
- Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda