Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Utilis unguendis axibus esse potes.
  2. Hac tu credideris longum ratione colosson
  3. Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
  4. Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
  5. Saepe duplex unum pagina tractat opus.
  6. Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
  7. Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
  1. Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
  2. In thermis serva, Caeciliane, tuis.
  1. Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
  2. Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
  1. Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
  2. Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
  1. Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
  2. Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
  1. Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
  2. Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?
  1. Foedasti miserum, marite, moechum,
  2. Et se, qui fuerant prius, requirunt
  3. Trunci naribus auribusque voltus.
  4. Credis te satis esse vindicatum?
  5. Erras: iste potest et irrumare.
  1. Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
  2. Vulnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
  3. Cur lingat cunnum Siculus Sertorius, hoc est:
  4. † Ab hoc occisus, Rufe, videtur Eryx.
  1. Vimine clausa levi niveae custodia coctae,
  2. Hoc tibi Saturni tempore munus erit.
  3. Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri,
  4. Si quereris, rasam tu mihi mitte togam.
  1. Quod nec carmine glorior supino
  2. Nec retro lego Sotaden cinaedum,
  3. Nusquam Graecula quod recantat echo
  4. Nec dictat mihi luculentus Attis
  5. Mollem debilitate galliambon:
  6. Non sum, Classice, tam malus poeta.