Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Saevos et infelix furiali dente peremit:
  2. Martia non vidit maius harena nefas.
  3. Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
  4. A nostra pueris parcere disce lupa!'
  1. Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
  2. Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?
  1. Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
  2. Utilis unguendis axibus esse potes.
  3. Hac tu credideris longum ratione colosson
  4. Et puerum Bruti dixeris esse brevem.
  5. Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
  6. Saepe duplex unum pagina tractat opus.
  7. Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
  8. Sed tu, Cosconi, disticha longa facis.
  1. Aestivo serves ubi piscem tempore, quaeris?
  2. In thermis serva, Caeciliane, tuis.
  1. Invitas tunc me, cum scis, Nasica, vocasse.
  2. Excusatum habeas me rogo: ceno domi.
  1. Hostem cum fugeret, se Fannius ipse peremit.
  2. Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori?
  1. Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
  2. Cum tamen haec tua sit, Zoile, sandapila est.
  1. Abscisa servom quid figis, Pontice, lingua?
  2. Nescis tu populum, quod tacet ille, loqui?