Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sanguineam rastris quae renovabat humum,
  2. Saevos et infelix furiali dente peremit:
  3. Martia non vidit maius harena nefas.
  4. Exclamare libet: 'crudelis, perfide, praedo,
  5. A nostra pueris parcere disce lupa!'
  1. Argenti libras Marius tibi quinque reliquit,
  2. Cui nihil ipse dabas: hic tibi verba dedit?
  1. Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra,
  2. Utilis unguendis axibus esse potes.
  3. Hac tu credideris longum ratione colosson